Zoek op de website

Transcriptie van OGD I 168 (8 april 1285)

[1]

Egbertus, prefectus in Groninge, et Adolfus filius ejus, Otto, miles de Groninge, et Snelgerus, laycus de Skiramere, universis presentia visuris salutem in Filio Virginis gloriose.

[2]

Ratio docet consona veritati, ut acta presentium temporum digna memorie scriptis et sigillorum appensionibus integra sic serventur, ne per oblivionem excedant memoriam futurorum.

[3]

Tenore igitur presentium protestamur, quod nos super suborta materia questionis atque dissensionis inter abbatem et conventum de sancto Bernardo in Adawerth ex parte una et homines de Osterwalda et Gha ex parte altera

[4]

de dammone, qui slacte vulgariter appellatur, facto ab hominibus predictis, videlicet de Osterwalda et Gha, in fossato, quod Growe communiter dicitur, pro restrictione seu obstructione aque meatus per predictum fossatum decurrentis, ad hoc pleno assensu utriusque partis accedente, ipsoque assensu seu compromissionis arbitrio pena centum marcarum sterlingorum legitime vallato, compositionis formam ordinavimus perpetuo observandam, conditionibus hiis annexis,

[5]

videlicet quod si prefati homines de Osterwald et Gha aggerem seu obstructionem aque, que vulgo Sidwendene dicitur, de loco, qui dicitur Geraldeswere, facere decreverint et ipsa aque obstructio seu agger predictus concurrente assensu eorum, qui habitant ex altera parte Geraldeswere, in parte videlicet meridionali, potuerit stabiliri, abbas et conventus de Adawerth supradictum were custodiant et observent, sicut hactenus servasse dinoscuntur, et quiquid de cetero eidem conventui, videlicet postquam jam dictus agger seu aque obstructio fuerit pacifice stabilita, exigente justicia observandum ordinaverimus, abbas ac conventus supradictus firmiter observabunt.

[6]

Adjecimus etiam, quod homines sepefati de Osterwald et Gha illud slacte sive damme supradictum habeant ad sue libitum voluntatis.

[7]

Predicti quoque abbas et conventus de Adawerth paludem suam in Everdeswald et omnem hereditatem suam ibidem jacentem ad usus suos libere convertant, prout noverint sibi melius expedire, ita ut in fodiendis cespitibus in predicta palude vel in colendis agris prolongandaque hereditate ipsa atque dilatanda ab hominibus jam nominatis non debeant ullatenus impediri.

[8]

Quinquaginta et duas virgas prefatus conventus in hereditatis latitudine habuit in Everdeswalda tempore, quo fecimus finem istum.

[9]

Deinceps autem, si dilataverit eandem hereditatem, dabit exactionem, que in vulgo scot dicitur, secundum quod de sua hereditate ante nostram presentem ordinationem adepta hactenus dedisse cognoscitur, omnibus aliis exactionibus pretermissis.

[10]

Insuper, si dicti homines de Osterwalda et Gha dixerint dampnum sibi factum in restrictionibus, quas fecerunt in fossato, quod Growe supra nominavimus, a personis supradicti conventus de Adawerth, et conventus idem hoc negaverit, fratresque dicti conventus dictante ipsorum conscientia facere voluerint, septem advocatorum suorum juramentis legitime se expurgent.

[11]

Preterea quatuor paria litterarum presentis tenoris fecimus, quarum unam dedimus conventui de Adawerth, aliam hominibus de Osterwalda, terciam domino Snelgero, layco de Skiramere, quartam vero nos Egbertus, prefectus in Groninge, retinemus in hujus facti memoriam futurorum.

[12]

Predictarum quoque litterarum quamlibet sex sigillis videlicet nostro sigillo, nos Egbertus prefectus et civitatis Groninge, terre Hunesgonie, terre Fivlgonie, terre Threntie et abbatis de sancto Bernardo in Adawerth, fecimus insigniri.

[13]

Actum et datum in Groninge anno Domini MCCLXXXV Dominica, qua cantatur Misericordia Domini, presentibus Eltato Geykinga, Ivone et Eylwardo, fratribus de Franchim in Hunesgonia, Arnoldo et Johanne, fratribus de Suthlare, Enekone et Swegero, fratribus dictis Helmerchiaman, aliisque quampluribus fide dignis.