Zoek op de website

OGD I 276 (1323)

GrA T0172-156: Akte van verklaring door het klooster Essen, de kerspellieden en parochianen van Noordlaren, Haren, Eelde, Middelbert, Noorddijk, Engelbert, Kropswolde, Westerbroek en Wolfsbarge over de aanleg en het onderhoud van waterlopen bij Schilligeham. Met afschrift, 1323.

T0172-156, regest 22: Het convent van Jesse en de kerspellieden en parochianen van Northlaren, Haren, Elethe, Middelberd, Northdic, Egniberde, Crepiswald, Broke en Berge, belanghebbenden bij een nieuwe waterloop bij het voorwerk, gelegen in Hammis en geheten Skilgaforwerck, beloven met behulp van het zijlvest van Winzum een nieuwe waterloop te zullen maken als de oude in verval mocht raken, en tevens de westelijke waterloop in Gershusum in behoorlijke toestand te zullen houden.

[1]

Nos conventus in Iesse Traiectensis dyocesis et universi cives seu parochiales parochiarum infrascriptarum videlicet de Northlaren, de Haren, de Elethe, de Midelberd, de Northdic, de Egniberde, de Crepiswald, de Broke, de Berge, attinentes ad novos aqueductus apud grangiam in Hammis, quem vulgariter Skilgaforwerch appellatur, notum facimus universis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris

[2]

quod communitatem seu universitatem aqueductuum in Winzum, de quattuor aqueductibus et aggeribus aqueductuum ac de meatu aque nostre, si ipsorum meatui dampnum qualitercumque infra terminum aqueductus evenerit ex aqua, indempnem nisi per violenciam aliquis eos fregerit, quam communi manu cum jam dicte silfestene de Winszum et expensis communibus defendemus, conservare promisimus et in hiis scriptis promittimus ad ordinationem et estimationem conventus in Adewerth et rectorum ecclesiarum terrarum scilicet Hunsgonie et Fiwelgonie ac advocatorum earundem.

[3]

Insuper promittimus et obligamus nos per presentes ad faciendum novum meatum cum adjutorio jam dicte silfestene de Winzum in communibus laboribus et expensis, si antiquum deficere contigerit seu perire, seu ea, que fecimus, amovebimus et purgabimus propriis laboribus et expensis,

[4]

et aqueductum occidentalem in Gershusum in suo statu servabimus, ut debemus.

[5]

In quorum omnium ac singulorum testimonium presens scriptum sigillis terre Thriantie et abbatisse conventus in Jesse fecimus communiri

[6]

et insuper Asegonem Liupinga, Liubbonem Sibekinga, Rembertum Skerlinga Fiwelgonibus, Frethericum Widerza, Benonem Poptata universitati de Bederawaynrede, Henricum Osdinga, Ondolphum filium Remburgis, Popekonem Aldama illis de Halahomechte, Asegonem de Midlistum, Dodonem Wabekama, Hayonem Onninga, Fockonem Mellema buta Dele illis de Hasterhomechte et heredes horum omnium predictorum pro fidejussoribus super premissis assignavimus et presentibus assignamus octo annis computandis a die, qua novi aqueductus et aggeres consumati fuerint, duraturis.

[7]

Acta sunt hec anno Domini millesimo CCC XXIII.

[8]

Quilibet aqueductus debet esse XXti pedum in latitudine.