Zoek op de website

Bijlage 3

OGD II 1234 (25 augustus 1360)

GrA T619-89, reg.nr. 11 (Huisarchief Farmsum)

 

De abten en kloosterlingen van Aduard en Selwerd met de overheden van Groningen en Hunsingo verklaren dat de ingezetenen van Tammingheland, Lieuwerderwolde en van de Zuider- en Noorderhoen bij overeenkomst enige punten betreffende het dijkrecht hebben vastgesteld.

[1]

Universis praesentia visuris nos,

  •         Syabbo, Dei gratia abbas monasterii sancti Bernardi in Adewerth Cisterciensis ordinis, totusque conventus,
  •         Outgherus, eadem gratia abbas monasterii sancti Benedicti in Zelewerth, totusque conventus,
  •         consules in Groninghenn
  •         ac judices terrae Hunsgoniae,

[2]

notum esse volumus tam praesentibus quam futuris, quod cives de Tamminghelande et cives de Liuwerderwolde universi cum civibus de Suithoen et Northoen super singulis articulis subsequentibus concordarunt inter se invicem in hunc modum,

[3]

quod cives universi de Tamminghelande, Liuwerderwollde consensu unanimi, dederunt civibus de Suthoen et Northoen aquarum suarum liberum meatum perpetuo habiturum et duraturum sub spatio quatuor pedum de Suithoen et quatuor pedum de Northoen dilabentem absque quorumcunque inpulsatione in futurum ultra Tamminghelandtt et Liuwerderwolde usque Werum per aquaeductum ibidem pro quadam pecuniae summa, civibus de Tamminghelannde et Liuwerderwollde integraliter persoluta.

[4]

Adjectum est quod cives de Suithoen et Northoen aquaeductus suos videlicet quatuor pedum firmos et solidos superius debent suis laboribus et expensis observare.

[5]

Praeterea si forte, quod absit, aquaeductus praedictus juxta Werum, postquam pro nunc fuerit constructus, annullaretur vel destrueretur vel in parte vel in toto, ita quod reparatione indigeret, cives de Suithoen et Noerthoen cum civibus de Tamminghelande et Liuwerderwolde eundem secundum exigentiam graminatorum equaliter facient reparari.

[6]

Item si accideret, quod cives de Tamminghelande per se indigerent novum aquae meatum, ad talem aquae meatum faciendum seu acquirendum cives de Suithoen et Northoen etiam equaliter tenebuntur cum civibus de Tamminghelannde secundum exigentiam graminatorum.

[7]

Item si aliquis, quod absit, communem aquae meatum civium praedictorum, scilicet fossatum dictum Sijllmaer, usque ad aquaeductum praedictum inpedierit vel obstruxerit aut aggerem ex utraque parte fossati praedictum infregerit vel effodierit, seu ipsum aquaeductum violenter destruxerit in toto vel in parte, hoc communi manu cives de Tamminghelande, Liuwerderwolde ac duplici Hoen prohibent et defendent laboribus mutuis et expensis.

[8]

Insuper cives de Suithoen cum civibus de Tamminghelande et cives de Northoen cum civibus de Liuwerderwolde aggeres suos debent examinare et tempore examinationis gaudere debent ea pace,  qua cives de Tamminghelande et Liuwerderwollde solent utifrui in hac forma, quod, quicunque ex ipsis examinatoribus inter se aliquem vel aliquos hora examinandi et videndi praemissa et eorum sociis inpugnaverit baculo, lapide aut pugno ac per crines traxerit ac alias leserit vel mutilaverit, haec omnia quadruplicia emenda reus secundum jura et leges civitatis Groninghae emendabit et tantum pro pace solvat civibus supradictis.

[9]

Item pro homicidio et amputatione membri de sex membris principalibus quadruplex emenda dabitur. Secundum jura civitatis supradictae scilicet quadraginta marce dabuntur sterlingorum utrisque civibus pro pace violata.

[10]

Pro captivitate vero invicem facta quadraginta marce sterlingorum ratione pacis violatae persolventur civibus supradictis et captus restituatur indempnis, area7 vero captivo decem sterlingorum pro emenda.

[11]

Item si ab extraneis inpugnantur tempore examinationis et treugarum, hoc iterum communi manu cives universi supradicti prohibent et defendent et secundum numerum graminatorum hinc et inde damnum, si quod evenerit, restauretur.

[12]

In cujus rei testimonium sigilla nostra praesentibus sunt appensa.

[13]

Datum anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo in crastino beati Bartholmei apostoli.