Zoek op de website

Bijlage

OGD I 571 (1370)

 

De rechters ‘Trium Aqueductuum in Delsilum’ verklaren in overleg met de abten van Werum en Bure de kerspelen Midelbergh en Egnebergh in hun zijlvest op te nemen, onder vaststelling van een aantal bepalingen over verschillende waterlopen en dijken, waaronder de waterloop Burgh en de dijken Omerke en Edikan.

[1]

In Dei nomine amen.

[2]

Universis et singulis Christi fidelibus hoc presens nostrum instrumentum visuris vel audituris nos, judices Trium Aqueductuum in Delsilum, universaliter singuli et singulariter universi, tam religiosi quam layci seculares, cupimus testimonium perhibere veritati,

[3]

quod, licet nec de jure scripto, nec de consuetudine servata, inundantis aque cursus ex alia parte aggeris, qui communiter Burgh nuncupatur, per nos et nostros aqueductus transire consueverit quovismodo, nos tamen communicato consilio discretorum dominorum abbatum in Werum et Bure necnon aliorum clericorum et aliorum peritorum considerata generali inundantis aque necessitate, propter quam natalis patrie multorum annorum multi fructus perierunt, prout magistra rerum efficax experientia docuit hactenus et adhuc docet manifeste, cum igitur juxta canonicas sanxiones semper novis morbis seu causis nova sint antydota vel remedia adhibenda, eapropter ad communem ac generalem omnium monasteriorum religiosorum, ecclesiarum curatorum, capitalium et aliorum laycorum, presertim infra aggeres degentium, ubertatem et utilitatem singularem recognoscimus nos ad nostros aqueductus recepisse duas parrochias, videlicet Midelbergh et Egnebergh Trajectensis dyocesis, quibusdam condicionibus interpositis sub hac forma:

[4]

Inprimis quod predicte parrochie habeant unum meatum seu aqueductum in loco, qui communiter dicitur Burgwalle, in Stertebolabalka, cujus latitudo similiter et altitudo mensuram hiat unius pedis cum dimidio, qui communiter dicitur jerdfuth, et illam nullatenus excedat.

[5]

Item quod dicte parrochie juxta illum aqueductum ex utraque parte custodiant unam virgam in dicta Burghwalle, que vulgariter dicitur enre jerdfal.

[6]

Item dicte parrochie fossatum a dicto loco Stertebolabalka usque ad aream, que dicitur Hoytekamahem, mundare et mundam servare debent, et ab illo loco in purgando et mundando predictum fossatum usque ad meatum, qui dicitur Weterlesne, aliis ad eundem meatum spectantibus similes esse debent in domibus et personis.

[7]

Item, ne tractu temporis id, quod communi utilitati provisum esse dinoscitur, in perniciem redundetur futurorum, specialiter cautum est, quod illi de Egnebergh eo, quod eorum aqua per limites alterius parrochie transit, duos speciales aqueductus habere debent in medietate minores quam est ille in Stertebolabalka, cujus etiam meatus tertia pars in fossato, qui dicitur Burgh, esse debet, sed alie due partes predicti meatus illorum in Egnabergh transibunt per aggerem, qui communiter dicitur Ulgris Sidwendne, in fossato, qui dicitur Midelberghera weterlesne, et ultra istos meatus aquarum nemo presumet alium inpedire neque cursum alterius aque quovismodo.

[8]

Ne igitur pro tam deifico et pio receptionis beneficio ingratitudo vel oblivio sed manifesta gratiarum actio succrescere videatur, communi consilio est diffinitum, quod prefate parrochie Midelbergh et Egnabergh servare debent suos aggeres, Omerke videlicet et Edickan, absque omni defectu, dolo vel fraude, sub et supra, in altitudine et latitudine, integraliter omni cessante inpedimento.

[9]

Item si habentes possessiones, usufructus vel domicilia in jam dictis parrochiis per absentiam vel negligentiam suos aggeres facere non curarent, et tunc eorum absentia vel negligentia non obstante nichilominus presentes et residentes ad custodiendum, faciendum, integrandum vel integraliter conservandum aggeres seu loca predicta Omerka et Edickan obligantur.

[10]

Item si divina disponente clementia ex infortuitu casu, puta per intemperiam aeris et tempestatem seu per ruitum inundantis aque, predictos aggeres in aliqua sui parte plagari vel infrangi contigerit, in quo casu communitas duarum parrochiarum plagam vel fracturam reintegrabit nec abinde recedat, nisi defectus plenarie fuerit reparatus, nisi deformitas temporis, puta nix, grando vel gelu, eos probabiliter impediret.

[11]

Item si aliquis per malitiam, dolum vel fraudem seu potentiam manifeste vel occulte loca predicta perforaverit, dicta communitas parrochiarum duarum fracturam vel perforaturam reformabit, et si dicta communitas contra tales per se vindicare nequiverit, auxilium Trium Aqueductuum invocabit.

[12]

Item judices Trium Aqueductuum, totiens quotiens voluerint, supradicta loca Omerke et Edikan, si sint bona et integra, examinabunt; que si minus bene facta, vel fracta seu perforata invenerint, semper pro spatio unius pedis, qui jerdfoth dicitur, a negligente duodecim antiquos coronatos pro pena extorquebunt.

[13]

Item dicte due parrochie duos judices habebunt, pro tempore variandos et instituendos, qui sub juramento prestito ter in anno juxta consuetudinem hactenus servatam et litteras desuper conscriptas in Delfsilum  comparebunt, nisi necessitas aqueductuum eos cum aliis judicibus frequentius cetum compellet visitare, in quo casu similes aliis erunt in laboribus et expensis.

[14]

Item omnes de communitate Trium Aqueductuum in Ulgira Sidwendene cum suis bonis propriis tam religiosos quam clericos et laycos utriusque sexus absque talia et exactione quacumque, dum tamen nullus ducat vel conducat bona aliena, pertransire permittant et in pace, quantum possunt, res et bona conservent tali, qua ipse apud nos gaudere desiderant et affectant, quousque via Groniensium cum suo ponte perfecte facta fuerit.

[15]

Item si propter necessitatem vel reparationem aqueductuum scotum per judices congregari contigerit seu labores ad id fieri, semper communitas dictarum duarum parrochiarum judicibus et communitati Trium Aqueductuum in scoto persolvendo, in laboribus et expensis faciendis, in omnibus hiis et aliis de cetero pares permanebunt.

[16]

Item si deinceps aliquos articulos, hic non conscriptos, seu casus emergi vel moveri contigerit juxta litteras aqueductuum approbatas, per communitatem judicum pro tempore existentium sine debito decidentur.

[17]

Insuper adjicimus, quod omnis discensio, que est et que erit inter duas parrochias predictas et judices Trium Aqueductuum, per duos abbates, scilicet abbatem in Werum et abbatem in Bure, et unum de judicibus et alium de parrochiis predictis amicabiliter debet determinari et, si concorditer illi quatuor non determinaverint, per duos abbates memoratos finaliter determinetur.

[18]

Item quod antiqui fidejussores remaneant in suo vigore, donec de aliis provideatur.

[19]

Item judices Trium Aqueductuum pro subsidio Omerke et Edikan dederunt triginta duo scuta bona, cum quibus empta sunt septem graminata terre cum medio, pro predictorum aggerum emendatione.

[20]

In cujus robur et rei testimonium sigilla abbatum predictorum, magistri Andree, domini Menoldi, plebanorum ecclesie sancti Martini, ac curati in Egnaberth, et Ecberti sculteti presentibus sunt appensa.

[21]

Datum anno Domini millesimo tricentesimo septuagesimo.