Zoek op de website

OGD I 272 en 273 (1 augustus 1321 en 24 februari 1322)

[1]

Universis Christi fidelibus presentia visuris et audituris Ecbertus, prefectus in Groninge, filius domini Adulfi, Ecbertus, prefectus, filius Godekini, et Otto, scultetus ibidem, salutem et cognoscere veritatem.  

[2]

Sciant tam posteri quam presentes, quod universi judices terrarum Hunsgonie, Fivelgonie et consules in Groninge cum hominibus de Threntawalde nostre jurisdictionis in hanc formam compositionis unanimiter concordabant, quam conscriptam vidimus et sigillis ipsorum sigillatam ac in nulla sui parte viciatam, prout continetur inferius in hec verba.

[3]

Universis Christi fidelibus presentia visuris et audituris universi judices terrarum Hunsgonie et Fivelgonie et consules in Groninge salutem et cognoscere veritatem.

[4]

Ad singulorum noticiam cupimus pervenire, quod super aqueductu infrascripto, fundando in amne, concordavimus in hunc modum,

[5]

quod illi quorum interest et interesse poterit, aqueductum construere possunt in amne predicto ab austro vie pontis sancti Waldfridi et non ultra versus aquilonem suis propriis laboribus et exspensis, adjecta semper conditione tali quod in tercio decursu aque descrescentis, qui dharde ebbe vulgariter appellatur, fores ipsius aqueductus penitus concludentur, qui tercius decursus nobis Groniensibus et hominibus de Threntawalda libere attinet atque cedit.

[6]

Insuper adjectum est, quod si dictus amnis occasione hujus aqueductus per alluvionem inciperet deperire, nos . . oppidani in Groningen illud significare tenebimur cetui Hunsgonie et Fivelgonie et illis, quorum interest, videlicet qui prefatum aqueductum construxerunt, infra festum beate Walburgis et festum sancti Johannis Baptiste, ut infra tres menses certo die una nobiscum conveniant a tempore nostre significationis ad predictum aqueductum ad discernendum communiter, utrum prefatus amnis sit verisimiliter periturus.

[7]

Si vero ipsum amnem invenerimus periturum, fundatores ipsius aqueductus infra tres menses destruent aqueductum.

[8]

Si vero nos Fivelgones et Hunsgones minime veniremus infra terminum suprascriptum, nos, Gronienses ipsis fundatoribus aqueductus intimabimus, ut infra tres menses proximos ipsum destruent aqueductum.

[9]

Quod si facere rennuerint, extunc nobis Groniensibus ipsum aqueductum destruendi sine offensa et contradictione aliqua libera sit facultas.

[10]

In cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.

[11]

Actum et datum anno Domini MCCC vicesimo primo in die beati Petri soluti a vinculis.

[12]

Ad majus igitur testimonium et certitudinem premissorum presentes literas nostris sigillis fecimus consignari.

[13]

Et quia ego Ecbertus filius Godekini sigillo ad presens careo, sigillo Ecberti filii domini Adulfi contentus sum in hac parte.

[14]

Datum anno Domini MCCC vicesimo secundo in die beati Mathie apostoli.