Zoek op de website

OGD I 537 (6 mei 1365)

GrA T708-521: Akte van overeenkomst tussen de overheden en ingezetenen van de stad Groningen, Wold en Go, de Acht Zijlvesten en het landschap Fivelgo over de aanleg en het onderhoud van een afwateringssloot, de Mude genaamd, tussen Harssens en Mude, 1365

GrA T708 regest 5: Overheden en ingezetenen van Groninghen, Wold en Goe, de Octo Sijlvestiarum en Fivelgonie sluiten een overeenkomst over de aanleg en het onderhoud van de afwateringssloot Muthe tussen Hersenze en Muthe.

In dorso: ‘Van der muthe by Zylwert’

[1]

Universis Christi fidelibus presencia visuris vel audituris nos, consules et tota communitas civitatis Groninghen, jurati dicti etthen et tota communitas de Wold et Goe, ac omnes ad nostram sijlvestene pertinentes, necnon judices universi et tota universitas Octo Sijlvestiarum ac totius terre Fivelgonie cupimus fore notum, presentibus firmiter protestantes nos concepisse et concordasse,

[2]

quod locus ad ponendum, fundandum et situandum aqueductum, dictum Muthe, esse debeat inter parrochyam, dictam Hersenze, ac locum antiquum, quondam dictum Muthe, ita quod meatus aquarum fluminum amborum, tam occidentalis quam orientalis, per predictum aqueductum concludantur seu includantur,

[3]

talibus appositis condicionibus et annexis quod, postquam idem aqueductus positus, fundatus et firmatus fuerit, extunc jurati et communitas de Wold et Goe predicti ac omnes ad eorum sijlvestene spectantes et pertinentes predictum aqueductum, dictum Muthe, firmum et integrum perpetuis temporibus ipsorum laboribus, stipendiis et expensis custodiant et observent.

[4]

Insuper si quisquam hominum, cujuscunque condicionis vel status, in construendo vel fundando predictum aqueductum nos inpedierit seu quovis modo molestaverit aut, postquam idem aqueductus positus, fundatus et firmatus fuerit, ipsum destruxerit vel destruere successu temporis conatus fuerit in parte vel in toto, nos, consules, jurati et judices, cum omnibus nostris communitatibus supradictis communi manu insolidum defendemus.

[5]

Item volumus et arbitramur, quod sepedictus aqueductus cum aggeribus ad ipsum pertinentibus et jurati, dicti etthen, cetum frequentantes, operarii ac custodes ejusdem aqueductus ea pace et condicionibus gaudeant, qua et quibus gaudent et utuntur jurati, operarii et custodes Winzemensium aqueductus, prout in litteris ipsorum super hoc confectis plenius continetur.

[6]

In cujus rei testimonium presentes litteras sigillis consulum in Groninghen et terre Fivelgonie rogavimus lucide communiri.

[7]

Et nos, consules ac judices Fivelgonie, predictorum omnium precibus inclinati, ad majorem eciam certitudinem remissorum sigilla nostra litteris presentibus duximus apponenda.

[8]

Harum vero litterarum quatuor paria sunt conscripta, quarum unam habent cives in Groningen, aliam terra Fivelgonie, terciam homines de Wold, quartam vero illi de Goe obtinebunt.

[9]

Datum et actum anno Domini MCCCLX quinto ipso die Johannis ante portam Latinam.