Zoek op de website

Bijlage 2

OGD II 1231 (c. 1335)

GrA T2100-33 (RF Hs in quarto 139) en GrA T705-regest 2.

 

Gerhardus Sickinga en vier anderen stellen een regeling vast tussen het klooster van Aduard en de ingezetenen van Peize, Roden, Foxwolde en Lieuwerderwolde voor de aanleg van een sluis.

[1]

Nos, Gerhardus dictus Sickinga, Wigerus, filius Ennonis, Allardus et Wigboldus fratres ac Albertus dicti Folkerda, amicabiles compositores inter illos de Peze, Rothen, Fockswalt et de Luitwerthrawalt ex parte una et conventum de Adawartt ex altera sub sigillis nostris protestamur, quod

[2]

dicta communitas predia ad novum aqueductum pertinentia in Adawert situandum pro duabus partibus emet et persolvet, ubi necesse fuerit, et conventus tertiam partem;

[3]

insuper locum situationis, si quis impedire voluerit, dicta communitas commeabit et defendet pro duabus partibus et conventus pro tertia parte;

[4]

preterea nos, Wigerus, Wigboldus, Egbertus Fleterbusk, fidejussores civium de Peze, et nos, Wigerus et Albertus Folkarda, fidejussores illorum de Rothum, item ego Wigerus, fidejussor illorum de Fockiswalt, recognoscimus nos debere

[5]

solvere, prout cuilibet nostrum attinet, pro comparatione lignorum XLV marcarum sterlingorum cum quatuor solidis feria quarta in hebdomada Pentecostes in Gronninga et pro constructione aqueductus XXIIII marcarum sterlingorum crastino beati Jacobi, similiter pro comparatione prediorum quantum cuilibet poterit attinere,

[6]

ac sigillum terre Thriancie facere apponi literis confectis super novo aqueductu cum sigillo civitatis.

[7]

Item dominus Duido, rector ecclesie de Sutliuwarthrawolt, pro luthera thwedefte de parochia sua coram nobis, consulibus in Gronninga, pro comparatione lignorum et constructione aqueductus ac prediorum, si necesse fuerit, fidejussit, quantum eis poterit attinere.

[8]

Insuper de illis de pratis Coninskampo Fredericus Albersma, Herbertus Renardisma, Elbertus upper Hamricke, pro illis de Nortliuwarthrawaldt Albertus Folkirda, pro illis de Dorquerdt Gerardus Sickinga, pro Regnero Hiddinga et illis de Ripe Hupertus et Luido fidejusserunt pro constructione aqueductus XXIIII marcarum sterlingorum, prout cuilibet attinet, in die sancti Viti martiris persolvendarum, et de lignis, quantum residuum est, nobis de Gronninga solvendum in die beate Walburgis.

[9]

Item de prediis, si necesse fuerit, quantum cuilibet poterit attinere.

[10]

 Item illi de Liuwerhawaldt sunt fidejussores pro sigillo terre Hunsingonie opponendo.

[11]

In quorum omnium testimonium sigilla dominorum Hermanni, Duidonis et Adolphi, rectorum in Liuwerthrawaldt et de Peze, una cum nostris presentibus sunt appensa.